monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 79, 3
Haec illud tendit oratio, ut ostendam iuvenem meum coniunctionem regalis sanguinis, et affluentiam divitiarum, atque insignia potestatis, materiam habuisse virtutum, dicente Ecclesiaste: Sicut protegit sapientia, sic protegit et pecunia . Nec statim illud huic testimonio putemus adversum: Amen dico vobis, difficile dives intrabit in regnum coelorum . Et rursum: Dico vobis, facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum coelorum . Alioquin Zachaeus publicanus, quem ditissimum commemorat Scriptura, contra hanc sententiam salvatus videbitur. Sed quomodo quod apud homines impossibile est, apud Deum possibile fiat, Apostoli consilium docet scribentis ad Timotheum. Divitibus huius saeculi praecipe, non superbe sapere, nec sperare in incerto divitiarum suarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum . Benefaciant, divites sint in operibus bonis, facile tribuant; communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. Didicimus quomodo camelus introire possit per foramen acus: quomodo animal tortuosum, deposito pondere sarcinarum, assumat sibi pennas columbae , et requiescat in ramis arboris, quae de sinapis semente succrevit . Legimus in Isaia, camelos. Madian et Epha et Saba, aurum et thus ad urbem Domini deportantes . In typo horum camelorum, Ismaelitae negotiatores stacten et thymiama, et resinam, quae nascitur in Galaad , et cutem vulneribus obducit, Aegyptiis deferunt: tantaeque felicitatis sunt, ut emant et vendant Ioseph , et mercimonium eorum salus mundi sit. Docet et Aesopi fabula, plenum muris ventrem per angustum foramen egredi non valere.